monumenta.ch > Plinius > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 187
{XXXV} universa vero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Aethiope. animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis.